PAVUS

PAVUS
PAVUS
nomen de vocis sono habet, si Isidoro fides Origin. l. 12. dicitur Samius Publio Syro, apud Petron. Arbitrum, quia e Samo (ubi in Templo Iunonis Samiae alebantur) in alias transferrentur terras, ut e Menodoto Samio apud Athenaeum
refertur: Vossius tamen mavult retinere lectionem editionis principis, puta Parisinae A. C. 1520. persuasus a Publio, verbis his
Tuo palato clausus Pavo pascitur.
respici ad Ornithonas, in quibus aluêre Pavones, turtures, turdos, ut indicat Varro de R. R. l. 3. c. 3. Fuit haec avis, omni patagiô inauratior, ut Tertullian. ait, Graecis ipsis ignota ante tempora Alexandri M. qui cum Pavum in India primum conspexisset, edictô vetuit, ne quis necaret: ut Aelian. narrat de Animal. l. 5. c. 21. atque ibidem legas, ut Athenis quibusque mensium Calendis fuerint, qui quaestum facerent, ostendendo eos viris ac mulicribus: item, ut Antiphon. Orat. contra Erasistratum tradat, ibidem marem et feminam fuisse mille drachmis aestimatos. Et quidem spectaculum Pavonum ut praeberetur, circa Antiphontis aetatem institutum est, ut habet ipse εν τῷ περὶ Ταῶν. Quô referri possunt Dicaeopolis verba, apud Comicum Acharnensibus,
Κη. οἱ παρὰ Βασιλέως πρέσβεις.
Δι. Ποίου Βασιλέως; ἄχθομαι ἐγὼ πρέσβεσι,
Καὶ τοῖς Ταῶσι, τοῖς σ᾿ ἀλαζονεύμασι.
Ubi Petitus, non negans quidem alludere Comicum ad ornatum Persarum, sibi tamen persuadet, Dicaeopolim ruris plenum et inficetiarum notâsse spectaculum praefatum, quod non ita pridem institutum erat, et singulis Neomeniis praebebatur, Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Att. l. 1. tit. 1. Coetera carnem habet tam duram, ut cocta etiam per annum, citra putrefactionem vel foetorem ullum, duraverit incorrupta, teste Iasone a Pratis Ziricsaeo l. de Sanit. tuenda. Quod Iuvenal. queritur Sat. 1. v. 143.
Poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
Turgidus et crudum Pavonem in balbiea portas.
Hinc subitae mortes atque intestata senectus.
Et Horat. l. 2. Sat. 2. v. 23.
Vix tamen eripiam, positô Pavone, velis quin
Hoc potius, quam gallinâ tergere palatum,
Corruptus vanis rerum: quia veneat aurô.
Rar avis et pictâ pandat spectacula caudâ,
Tamquam ad rem attineat quicquam. Nam vesceris istâ,
Quam laudas, pluma? Coctove num adest honor idem.
Placuit tamen ingeniosae in perniciem suam gulae: ad quam stultitiam quis praeiverit, docet Tertullian. de Pallio c. 1. Hortensius Orator primus pavum cibi causâiussit occidere. Quod factum fuisse coenâ augurali, refert Varro l. 3. R. R. c. 6. Vide quoque Plin, l. 10. c. 20. et Aelian. locô cit. Sed is, quod Plinius tacuit, Varroni addenti, factum illud tam a luxuriosis, quam
severis bonisque viris, fuisse laudatum, repugnare videtur, cum propterea Hortensium scribit κριθῆναι. vel, ut in aliis codd. est, κατακριβῆναι. Et sane, apud eundem Aelian. l. 10. c. 20. ex Atheniensibus quidem Callias et Ctesippus: ex Romanis Apicius ac Hortensius, ut prae coeteris lurconibus, gulae dediti memorantur. Primus vero saginare (Pavones) instituit circa novissimum Piraticum bellum M. Aufidius Lurco, exque eo quaestu reditus sestertium sexaginta M. habuit. Plin. l. 3. c. 42. Ob quae sic Publius Syrus apud Petronium Arbitrum, qui hisce negat melius quid dici posse:
Luxuriae rictu Martis marcent moenia,
Tuo palato clausus Pavo pascitur,
Plumato amictus aureo Babylonico.
Apud Gerh. Ioh. Vossium de Orig. et Progr. Idolol. l. 3. c. 92. Vide quoque Papinium Statium Silvar. l. 2. ubi pulchritudinis primas Psittaco, secundas Pavoni, tertias Phasiano tribuit: Inprimis Tertulliani locus, quem supra iam tetigi de Pallio c. 3. elegans est, cum inquit; Quamquam et Pavo pluma vestis, et quidem de cataclitis: omni conchyliô pressior, qua colla florent, et omni patagiô inauratior, qua terga fulgent; et omni syrmate solutior, qua caudae iacent, multicolor et discolor et versicolor, numquam ipsa, semper alia, etsi semper ipsa, quando alia: toties denique mutanda, quoties movenda. Querelam Pavonis ad Iunonem, quod sibi lusciniae vocem non concesserit, habes apud Phaedrum, l. 3. Fab. 18. Ubi inter alia, consolandi gratiâ, Iuno ait:
Sed formâ vincis, vincis magnitudine;
Nitor Smaragdi collo praefulget tuo,
Pictisque plumis gemmmeam caudam explicas.
Quibus adde Pisidem Cosmurgiâ, Theophylactum Simocattam m Epist. ubi, Medicam avem, Μηδικὸν ὄρνεον Pavonem vocat, Martialem, alios. De ovis eius, vide supra in hac voce. Ex pennis illius flabella, quibus muscae arcerentur, confieri solita fuisse, indicat Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 105.
——— Eous Rector Consulque futurus,
Pectebat Dominae crines, et saepe lavanti
Nudus in argento lympham gestavit alumnae:
Et cum se rapidô fessam proiceret aestu,
Patricius roseis Pavonum ventilat alis.
Eunuchos enim, de quali Poetae sermo, in mundo muliebri fuisse, et Virginibus Matronisque delitias dicere, flabello ventulum facere, etc. solitos, ablibi monuimus. Oculos Pavonum caudae (de qua vide supra, in voce hac) in citreis suis mesis, quae olim maximi aestimatae, Romanos gratiffimos habuisse, Plin. docet l. 13. c. 15. Mensis praecipua dos in vena crispis, vel in cortice variis, illud oblongô evenit discursu, ideoque Tigrinae appellantur: hoc intortô, et ideo tales Pantherinae vocantur. Sunt et undatim crispae magiore gratiâ, si Pavonum caudae oculos imitentur, etc. In numismate Samio Pavonem insculptum, et Iunoni propterea sacrum fuisse, quod primum in ea Insul. nati et nutriti atque inde inalias regiones translati sint, tradit ex Athenaeo l. 14. Δειπνοσ, Anton. Thysius Notis in Gellium l. 7. c. 16. Vide supra. In nummis Romanis Aquilae vel Pavones expressi, defunctos Imperatores vel Augustas in caelum subvehentes, Apotheseos seu Consecrationis eorum notae sunt, cuiusmodi numismata duo exhibet Ioh. Rosin. Antiq. l. 3. c. 18. Vide quoque Seb. Feschium de Insignibus, ut et supra Pavones.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Apartment Pavus 10Y — (Малинска,Хорватия) Категория отеля: Адрес: 51511 Малинска, Хорватия …   Каталог отелей

  • Apartment Pavus 10Z — (Малинска,Хорватия) Категория отеля: Адрес: 51511 Малинска, Хорватия …   Каталог отелей

  • Apartment Pavus 10X — (Малинска,Хорватия) Категория отеля: Адрес: 51511 Малинска, Хорватия …   Каталог отелей

  • Pavo — (Del lat. pavus, pavo real.) ► sustantivo 1 ZOOLOGÍA Ave fasianiforme de origen norteamericano, introducida y domesticada en el continente europeo desde el siglo xvi, que tiene en la cabeza verrugas y carúnculas coloreadas y puede enderezar las… …   Enciclopedia Universal

  • Christopher Gillberg — Lars Christopher Gillberg (born 19 April 1950), who has sometimes published as Gillberg and Gillberg with his wife Carina Gillberg, is a professor of child and adolescent psychiatry at Gothenburg University in Gothenburg, Sweden, and an honorary… …   Wikipedia

  • Pfau [2] — Pfau (Pavo L.), Gattung der Scharrvögel aus der Familie der Fasanen (Phasianidae), kräftig gebaute Vögel mit ziemlich langem Hals, kleinem, mit einem Federbusch geziertem Kopf, etwas dickem, an der Spitze hakig gekrümmtem Schnabel, kurzen Flügeln …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Leonardus, S. (5) — 5S. Leonardus, (6. Nov.), Eremit im Gebiete von Limoges (Lemovic.) und Gründer des Klosters von Noblac (Nobiliacum) in Frankreich, der auch in Deutschland hoch verehrt wird, war ein fränkischer Edelmann, der am Hofe des Königs Chlodwig I. in so… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • MURAENA — I. MURAENA piscis priscis Romanis in deli iis, unde et Licinio Muraenae cognomen placuit. et apud Baulos, in parte Balana piscinam habuit Hortensius Orator, in qua Muraenam adeo dilexit, ut exanimatam flevisse credatur. In eadem villa, Antonia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAVO — genas operimenti, Gloss. Isidori. Acta Marcelli Pontif. c. 5. num. 21. Condivit corpora Sanctorum cum aromatibus et linteaminibus et imposuit noctu in pavone cum Eunuchis suis. Lotharii Imp. Diploma, apud Brouverum Annal. Trevir. l. 8. p. 504.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAVONES — Hebr. Gap desc: Hebrew, pro cuthijim, i. e. Cuthaei seu Persici, 1. Regum c. 10. v. 22. et 2. Paral. c. 9. v. 21. Semel singulis trienniis ibat (Salomonis) classis in Tharsis et afferebat aurum et argentum, dentes elephantinos, simias et pavones …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”